HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XVI: De Athalia et Joas

#IV Reg. XI

Porro Athalia videns filium suum mortuum, et volens regnare interfecit omne semen regium in Jerusalem. Erat autem Josaba, soror Ochoziae ex patre et uxor Joiadae summi sacerdotis, quae furata est Joas filium Ochoziae lactentem, ne interficeretur, et abscondit eum septem annis in domo Domini, id est in domunculis hebdomadariorum. Anno autem septimo Joiada collegit centuriones, et principes levitarum, et milites, et ostendit eis secreto filium regis, et conjuraverunt omnes pro puero contra Athaliam, et quod puerum in Sabbato constituerent regem. Et fecerunt in hunc modum: Viginti quatuor erant summi sacerdotes, quorum unus in hebdomada vicis suae habebat secum in ministerium viginti quatuor minores sacerdotes, et totidem cantores, et totidem janitores. Diluculo vero Sabbati pontifex, qui ministraverat, cum turma sua egrediebatur ad propria; pontifex vero, qui ministraturus erat ingrediebatur cum turma sua. Tunc autem Joiada pro ampliando exercitu retinuit egressuros, et recepit ingressuros, faciens ex eis duas turmas. Adjunxit quoque tertiam turmam de centurionibus, et levitis quos convocaverat, et intrans domum saltus et domum armorum, quam quondam fecerat David, dedit singulis arma, et praecepit egressuris, ut circumstarent regem in atrio interiori, et custodirent. Ingressuris vero dixit, ut ascenderent ad domum regiam, ne servi reginae egredientes ex ea, unctionem regis impedirent. Sed hanc turmam divisit in tres partes, praecipiens ut una observaret excubias regis, id est porticus domus regiae; alia pars observaret portam Seir, per quam ascendebatur de civitate in domum regiam, tertia pars observaret domum Messa, quae dicitur porta Scutariorum, id est custodum regis, per quam de domo regia ascendebatur in templum. Tertiam vero partem, quam collegerat de centurionibus et levitis posuit ad custodiam atriorum templi ex omni parte. Tunc ipse cum reliquis sacerdotibus, et levitis et senioribus produxit filium regis, et unxit eum in regem, et imposuit super eum diadema, et testimonium, id est legem Dei dedit ei tenendam in manibus, ut cum ipso habitu regni, disciplina legis Dei servanda, committeretur. Athalia vero accurrens, scidit vestimenta sua, clamans: Conjuratio! conjuratio! Et eduxerunt eam centuriones extra septa templi per portam equorum, et interfecta est ibi, deduxeruntque regem per portam scutariorum, in palatium, et sedit super thronum regium. Et laetatus est populus terrae, quia abstulerat Dominus opprobrium, ne regnaret mulier super eos, et destruxerunt templum Baal, arasque, et imagines quas fecerant Joram et Athalia. Matham quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Septem annorum erat Joas, cum regnare coepisset anno septimo Jehu regis Israel, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem, et fecit rectum coram Domino cunctis diebus Joiadae sacerdotis.